HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XXVIII: De morte Saul et filiorum ejus

#I Reg. XXXI#I Paral. X#I Paral. X

Porro Philisthaei pugnabant adversus Israel. Saul autem sciens et prudens, festinabat ad mortem et viriliter dimicabat. Soli quippe magnanimes rerum terribilium sunt contemptores. Haec magnanimitas maxime convenit regibus, quos pro cumulo principatus non solum malos, non licet esse circa subditos, sed nec mediocriter bonos esse. Fugerunt autem filii Israel a facie Philisthinorum, et ceciderunt in monte Gelboƫ, et percussi sunt tres filii Saul, Jonatbas, Aminadab, Melchisna: Isboseth autem domi erat. Cumque graviter vulneratus esset Saul, dixit ad armigerum suum: Percute me gladio tuo, ne forte incircumcisi isti illudant mihi vivendo, et post interficiant me. Et noluit armiger. Et irruit Saul super gladium suum. Adeo enim defecerat, quod non poterat se transverberare. Quae videns armiger suus irruit ipse super gladium suum. Hic fuit Doeg Idumaeus, ut autumant Hebraei, qui timuit esse superstes Sauli propter David, et mortui sunt omnes domestici Saul, qui erant cum eo. Videntes autem filii Israel, qui trans vallem Jordanis erant stragem suorum, egressi de civitatibus suis fugerunt. Altera die venientes Philisthaei, ut spoliarent interfectos, exspoliaverunt Saul armis suis, et filios suos, et praecisa capita eorum cum armis, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur hoc in templo idolorum, et in populis. Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, caput vero in templo Dagon, ut in Paralipomenon legitur. Corpus vero ejus et filiorum suspenderunt in muro Bethsan, quasi in oculis Israel. Est enim civitas Philisthiim in terminis Israel. Viri autem de Jabes Galaad, quos liberaverat Saul ab Ammonitis, ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadavera de muro Bethsan, et combusserunt ea igni, et sepelierunt ossa in nemore Jabes. Et planxerunt eum jejunantes septem diebus. Nota quod in Paralipomenon legitur: Mortuus est Saul propter iniquitates suas, et additur, quasi in cumulum peccati, sed insuper consuluit pythonissam, propter quod interfecit eum Dominus. Hujus peccati magnitudinem multi non attendunt. Et regnavit Saul, vivente Samuele, octodecim annis, et, eo mortuo, duobus annis. Hos annos sacra tamen Scriptura non adnotavit. A Samuele proprie incipiunt tempora nominatorum prophetarum, sicut a Saule tempora regum Israel.